Ausonius epistulae 1

Other sections


Ausonius Hesperio s. d.

 

Qualis Picenae populator turdus oliuae

Clunes opimat cereas,

Vel qui lucentes rapuit de uitibus uuas

Pendetque nexus retibus,

5

Quae uespertinis fluitant nebulosa sub horis

Vel mane tenta roscido,

Tales hibernis ad te de saepibus, ipsos

Capi uolentes, misimus

Bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae

10

Praeceps uolatus intulit.

Tum, quas uicinae suggessit praeda lacunae,

Anates maritas iunximus,

Remipedes, lato populantes caerula rostro,

Et crure rubras punico,

15

Iricolor uario pinxit quas pluma colore,

Collum columbis aemulas.

Defrudata meae non sunt haec fercula mensae;

Vescente te fruimur magis.

Vale bene, ut ualeam.