Ausonius eclogae 2 = ecl. 2 Schenkl = ecl. 10 Peiper = ecl. 9 Prete = ecl. I Kalendares 2 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Monosticha de mensibus

Primus Romanas ordiris, Iane, kalendas.

      Februa uicino mense Numa instituit.

Martius antiqui primordia protulit anni.

      Fetiferum Aprilem uindicat alma Venus.

5

Maiorum dictus patrum de nomine Maius.

      Iunius aetatis proximus est titulo.

Nomine Caesareo Quintilem Iulius auget.

      Augustus nomen Caesareum sequitur.

Autumnum, Pomona, tuum September opimat.

10

      Triticeo October faenore ditat agros.

Sidera praecipitas pelago, intempeste Nouember.

     Tu genialem hiemem, feste December, agis.

monosticha de mensibus V

de singulis mensibus b⁴

nullum lemma c

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
c = Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Karlsruhe 442 (saec. X-XI)
b⁴ = London, British Library, Royal 15 B XIX (saec. X-XI)
= Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 86 (saec. IX)