Ausonius epigrammata 115 = epigr. 107 Schenkl = epigr. 106 Peiper = epigr. 106 Prete = epigr. 104 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


In scabiosum

Thermarum in solio si quis Polygitona uidit

Vlcera membrorum scabie putrefacta fouentem,

Praeposuit cunctis spectacula talia ludis.

Principio tremulis gannitibus aera pulsat

5

Verbaque lasciuos meretricum imitantia coetus

Vibrat et obscenae numeros pruriginis implet.

Bracchia deinde rotat uelut enthea daemone Maenas:

Pectus crura latus uentrem femora inguina suras

Tergum colla umeros luteae symplegadis antrum,

10

Tam diuersa locis uaga carnificina pererrat,

Donec marcentem calidi feruore lauacri

Blandus letali soluat dulcedine morbus.

Desectos sic fama uiros, ubi cassa libido

Femineos coetus et non sua bella lacessit,

15

Irrita uexato consumere gaudia lecto,

Titillata breui cum iam sub fine uoluptas

Feruet et ingesto peragit ludibria morsu.

Turpia non aliter Polygiton membra resoluit

Et, quia debentur suprema piacula uitae,

20

Ad Phlegethonteas sese iam praeparat undas.

In scabiosum K M L

in scabiosum Polygitonem T

in Polygitonum qui multa scabie vexatur C

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

hoc carmen etiam in I et b extat