Ausonius technopaegnion 15

Other sections


Grammaticomastix

 

En logodaedalias; ride modo, qui nimium trux

Friuola condemnas; nequam quoque cum pretio est merx.

Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau;

Liuida mens hominum concretum felle coquat pus.

5

Dic quid significent Catalepta Maronis: in his al

Celtarum posuit, sequitur non lucidius tau,

Et quod germano mixtum male letiferum min.

Imperium, litem, uenerem, cur una notat res?

Estne peregrini uox nominis an Latii sil?

10

Lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?

Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?

14

An Libyae ferale malum sit Romula uox seps?

12

Vox solita et cunctis notissima, si memores, lac

Cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?

15

Si bonus est insons, contrarius et reus est sons?

Diues opum cur nomen habet Ioue de Stygio dis?

Vnde Rudinus ait "diuum domus altisonum cael"?

Et cuius de more, quod astruit "endo suam do"?

Aut de fronde loquens, cur dicit "populea fruns"?