Ausonius technopaegnion 14

Other sections


De litteris monosyllabis Graecis ac Latinis

 

Dux elementorum studiis uiget in Latiis A,

Et suprema notis ascribitur Argolicis Ω

Eta quod Aeolidum quodque εἶ; ualet, hoc Latiare E.

Praesto quod e Latium semper breue Dorica uox Ε.

5

Hoc tereti argutoque sono negat Attica gens: Ο.

 ὦ quod et οὖ Graecum compensat Romula uox O.

Littera sum iotae similis, uox plena iubens I.

[Cecropiis ignota notis ferale sonans F.]

Pythagorae biuium ramis pateo ambiguis Υ

10

Vocibus in Grais numquam ultima conspicior Μ.

Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur Ν.

Maeandrum flexusque uagos imitata uocor Ξ.

Diuiduum betae monosyllabon Italicum B.

Non formam at uocem deltae gero Romuleum D.

15

Hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π.

Ausonium si pe scribas, ero Cecropium Ρ,

Et rho quod Graecum, mutabitur in Latium P.

Malus ut antemnam fert uertice, sic ego sum T.

Spiritus hic, flatu tenuissima uiuificans, H.

20

Haec tribus in Latio tantum addita nominibus K,

Praeualuit post quam gammae uice functa prius C,

Atque alium pro se titulum replicata dedit G.

Ansis cincta duabus erit cum iota, leges Φ

In Latio numerus denarius Argolicum Χ

25

Haec gruis effigies Palamedica porrigitur V.

Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.

Furca tricornigera specie, paene ultima sum Ψ.