Ausonius technopaegnion 13

Other sections


Per interrogationem et responsionem

 

Quis subit in poenam capitali iudicio? uas.

Quod si lis fuerit nummaria, quis dabitur? praes.

Quis mirmilloni contenditur aequimanus? Thraex.

Inter uirtutes quod nomen Mercurio? fur.

5

Turibula et paterae, quae tertia uasa deum? lanx.

Cincta mari quaenam tellus creat Hippocratem? Co.

Grex magis an regnum Minoida sollicitat? grex.

Quid praeter nubem Phaeacibus impositum? mons.

Dic, cessante cibo somno quis opimior est? glis.

10

Tergora dic clipeis accommoda quae faciat? glus.

Sponte ablatiui casus, quis rectus erit? spons.

Quadrupes oscinibus quis iungitur auspiciis? mus.

Quid fluitat pelago quod non natat in fluuio? pix.

Bissenas partes quis continet aequipares? as.

15

Tertia defuerit si portio, quid reliquum? bes.