Ausonius technopaegnion 12

Other sections


De uere primo

 

Annus ab exortu cum floriparum reserat uer,

Cuncta uigent, nemus omne uiret, nitet auricomum rus,

Et passura umbras radicata exigitur stirps.

Non denso ad terram lapsu glomerata fluit nix.

5

Florum spirat odor, Libani ceu montis honor tus.