Ausonius technopaegnion 11

Other sections


De gentibus

 

Stat Iouis ad cyathum, generat quem Dardanius Tros.

Praepetibus pinnis super aera uectus homo Cres.

Intulit incestam tibi uim, Philomela, ferus Thrax.

Barbarus est Lydus, pellax Geta, femineus Phryx.

5

Fallaces Ligures, nullo situs in pretio Car.

Vellera depectit nemoralia uestifluus Ser.

Nota in portentis Thebana tricorporibus Sphinx,

Nota Caledoniis nuribus, muliebre secus, strix.