Ausonius technopaegnion 10

Other sections


De historiis

 

Solamen tibi, Phoebe, nouum dedit Oebalius flos.

Flore alio reus est Narcissi morte sacer fons.

Caedis Adoneae mala gloria fulmineus sus.

Peiurum Lapitham Iunonia ludificat nubs.

5

Ludit et Aeaciden Parnasia Delphicolae sors.

Threicium Libycum freta Cimmeriumque secat bos.

Non sine Hamadryadis fato cadit arborea trabs.

Quo generata Venus, Saturnia desecuit falx.

Sicca inter rupes Scythicas stetit alitibus crux,

10

Vnde Prometheo de corpore sanguineus ros

Aspergit cautes et dira aconita creat cos.

Ibycus ut periit, index fuit altiuolans grus.

Aeacidae ad tumulum mactata est Andromachae glos.

Tertia opima dedit spoliatus Aremoricus Lars.

15

Carcere in Argiuo Philopoemena lenta adiit mors

Sera uenenato potu abstulit Hannibalem nex.

Res Asiae quantas leto dedit immeritas fraus!

Vltrix flagrauit de rupibus Euboicis fax.