Ausonius technopaegnion 9

Other sections


De cibis

 

Nec nostros reticebo cibos, quos priscus habet mos,

Irritamentum quibus additur aequoreum sal.

Communis pecorique olim cibus atque homini glans,

Ante equidem campis quam spicea suppeteret frux.

5

Mox ador atque adoris de polline pultificum far,

Instruxit mensas quo quondam Romulidum plebs.

Hinc cibus, hinc potus, cum dilueretur aqua puls.

Est inter fruges morsu piper aequiperans git,

Et Pelusiaco de semine plana, teres lens,

10

Et duplici defensa putamine quinquegenus nux,

Quodque cibo et potu placitum, labor acer apum, mel.

Naturae liquor iste nouae, cui summa natat faex.