Ausonius technopaegnion 8

Other sections


De dis

 

Sunt et caelicolum monosyllaba. prima deum Fas,

Quae Themis est Grais, post hanc Rhea, quae Latiis Ops,

Tum Iouis et Consi germanus, Tartareus Dis,

Et soror et coniunx fratris, regina deum, Vis,

5

Et qui quadriiugo curru pater inuehitur Sol,

Quique truces belli motus ciet armipotens Mars,

Quem numquam pietas, numquam bona sollicitat Pax.

Nec cultor nemorum reticebere, Maenalide Pan,

Nec genius domuum, Larunda progenitus Lar,

10

Fluminibusque Italis praepollens sulphureus Nar.

Quaeque piat diuum peiuria, nocticolor Styx.

Veliuolique maris constrator leuconotos Libs,

Et numquam in dubiis hominem bona destituens Spes.