Ausonius technopaegnion 6

Other sections


Indicat in pueris septennia prima nouus dens,

Pubentes annos robustior anticipat uox.

Inuicta et uentis et solibus est hominum frons.

Edurum nerui cum uiscere consociant os.

5

Palpitat irrequies uegetum teres acre calens cor,

Vnde uigent sensus, dominatrix quos uegetat mens,

Atque in uerba refert modulata lege loquax os.

Quam ualidum est, hominis quota portio, caeruleum fel!

Quam tenue et molem quantam fert corpoream crus!

10

Pondere sub quanto nostrum moderatur iter pes!