Ausonius technopaegnion 5

Other sections


Aemula dis, naturae imitatrix, omniparens ars,

Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.

Arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex,

Iudice sub tanto fandi tamen accipiet ius.

5

Quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.