Ausonius technopaegnion 3

Other sections


Res hominum fragiles alit et regit et perimit fors,

Fors dubia aeternumque labans, quam blanda fouet spes,

Spes nullo finita aeuo, cui terminus est mors,

Mors auida, inferna mergit caligine quam nox,

5

Nox obitura uicem, remeauerit aurea cum lux,

Lux dono concessa deum, cui praeuius est Sol,

Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars,

Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens,

Gens infrena uirum, quibus in scelus omne ruit fas,

10

Fas hominem mactare sacris: ferus iste loci mos,

Mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex,

Lex, naturali quam condidit imperio ius,

Ius genitum pietate hominum, ius certa dei, mens,

Mens, quae caelesti sensu rigat emeritum cor

15

Cor uegetum mundi instar habens, animae uigor ac uis.

Vis tamen hic nulla est, tantum iocus et nihili res.