Ausonius epigrammata 14 = epigr. 12 Schenkl = epigr. 34 Peiper = epigr. 34 Prete = epigr. 15 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


In Gallam

Dicebam tibi, "Galla, senescimus: effugit aetas.

     Vtere rene tuo; casta puella anus est."

Spreuisti, obrepsit non intellecta senectus

      Nec reuocare potes qui periere dies.

5

Nunc piget, et quereris quod non aut ista uoluntas

      Tunc fuit aut non est nunc ea forma tibi.

Da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge.

      Da fruar, etsi non quod uolo, quod uolui

In Gallam C K nullum lemma M L T E

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
E = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 18275 (1140-1160)
Z = consensus C K M (L) T