Ausonius Caesares


Ausonius Hesperio filio

Caesareos proceres, in quorum regna secundis

Consulibus dudum Romana potentia cessit,

Accipe bis senos. sua quemque monosticha signant,

Quorum per plenam seriem Suetonius olim

5

Nomina res gestas uitamque obitumque peregit.

 

De ordine imperatorum

Primus regalem patefecit Iulius aulam

Caesar et Augusto nomen transcripsit et arcem.

Priuignus post hunc regnat Nero Claudius, a quo

Caesar, cognomen caligae cui castra dederunt.

10

Claudius hinc potitur regno, post quem Nero saeuus,

Vltimus Aeneadum. post hunc tres, nec tribus annis:

Galba senex, frustra socio confisus inerti,

Mollis Otho, infami per luxum degener aeuo,

Nec regno dignus nec morte Vitellius ut uir.

15

His decimus fatoque accitus Vespasianus

Et Titus imperii felix breuitate. secutus

Frater, quem caluum dixit sua Roma Neronem.

 

De aetate imperii eorum

Iulius, ut perhibent, diuus trieteride regnat.

Augustus post lustra decem sex prorogat annos,

20

Et ter septenis geminos Nero Claudius addit.

Tertia finit hiems grassantis tempora Gai.

Claudius hebdomadam duplicem trahit et Nero dirus

Tantundem, summae consul sed defuit unus.

Galba senex, Otho lasciue et famose Vitelli,

25

Tertia uos Latio regnantes nesciit aestas,

* * * * *

Implet fatalem decadam sibi Vespasianus.

Ter dominante Tito cingit noua laurea Ianum,

Quindecies, saeuis potitur dum frater habenis.

 

De obitu singulorum

30

Iulius interiit Caesar grassante senatu.

Addidit Augustum diuis matura senectus.

Sera senex Capreis exul Nero fata peregit.

Expetiit poenas de Caesare Chaerea mollis.

Claudius ambiguo conclusit fata ueneno.

35

Matricida Nero proprii uim pertulit ensis.

Galba senex periit saeuo prostratus Othoni.

Mox Otho, famosus clara sed morte potitus.

Prodiga succedunt perimendi sceptra Vitelli.

Laudatum imperium, mors lenis Vespasiano.

40

At Titus, orbis amor, rapitur florentibus annis.

Sera grauem perimunt sed iusta piacula fratrem.

 

Tetrasticha

Nunc et praedictos et regni sorte sequentes

      Expediam, series quos tenet imperii.

Incipiam ab Diuo percurramque ordine cunctos,

45

      Noui Romanae quos memor historiae.

 

Iulius Caesar

Imperium, binis fuerat sollemne quod olim

      Consulibus, Caesar Iulius obtinuit.

Sed breue ius regni, sola trieteride gestum:

      Perculit armatae factio saeua togae.

 

Octauius Augustus

50

Vltor successorque dehinc Octauius, idem

      Caesar et Augusti nomine nobilior.

Longaeua et numquam dubiis uiolata potestas

      In terris positum prodidit esse deum.

 

Tiberius Nero

Praenomen Tiberi nanctus Nero prima iuuentae

55

      Tempora laudato gessit in imperio.

Frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro

      Quae prodit uitiis, credit operta locis.

 

Caesar Caligula

Post hunc castrensis caligae cognomine Caesar

      Successit saeuo saeuior ingenio,

60

Caedibus incestisque dehinc maculosus et omni

      Crimine pollutum qui superauit auum.

 

Claudius

Claudius, irrisae priuato in tempore uitae,

      In regno specimen prodidit ingenii.

Libertina tamen nuptarum et crimina passus

65

      Non faciendo nocens sed patiendo fuit.

 

Nero

Aeneadum generis qui sextus et ultimus heres,

      Polluit et clausit Iulia sacra Nero.

Nomina quot pietas, tot habet quoque crimina uitae.

      Disce ex Tranquillo: sed meminisse piget.

 

Galba

70

Spe frustrate senex, priuatus sceptra mereri

      Visus es, imperio proditus inferior.

Fama tibi melior iuueni: sed iustior ordo est

      Complacuisse dehinc, displicuisse prius.

 

Otho

Aemula polluto gesturus sceptra Neroni

75

      Obruitur celeri raptus Otho exitio.

Fine tamen laudandus erit, qui morte decora

      Hoc solum fecit nobile, quod periit.

 

Vitellius

Vita socors, mors foeda tibi, nec digne Vitelli

      Qui fieres Caesar: sic sibi fata placent.

80

Vmbra tamen breuis imperii, quia praemia regni

      Saepe indignus adit, non nisi dignus habet.

 

Vespasianus

Quaerendi attentus, moderato commodus usu,

      Auget nec reprimit Vespasianus opes,

Olim qui dubiam priuato in tempore famam,

85

      Rarum aliis, princeps transtulit in melius.

 

Titus

Felix imperio, felix breuitate regendi,

      Expers ciuilis sanguinis, orbis amor,

Vnum dixisti moriens te crimen habere;

      Sed nulli de te nos tibi credidimus.

 

Domitianus

90

Hactenus edideras dominos, gens Flauia, iustos;

      Cur duo quae dederant tertius eripuit?

Vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum

      Sunt breuia, aeternum quae nocuere dolent.

 

Nerua

Proximus exstincto moderatur sceptra tyranno

95

      Nerua senex, princeps nomine, mente parens.

Nulla uiro suboles. imitatur adoptio prolem,

      Qua legisse iuuat quem genuisse uelit.

 

Traianus

Aggreditur regimen uiridi Traianus in aeuo,

      Belli laude prior, cetera patris habens.

100

Hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi

      Quem fateare bonum, diffiteare parem.

 

Hadrianus

Aelius hinc subiit mediis praesignis in actis:

      Principia et finem fama notat grauior.

Orbus et hic, cui iunctus erit documenta daturus

105

      Asciti quantum praemineant genitis.

 

Antoninus Pius

Antoninus abhinc regimen capit, ille uocatu

      Consultisque Pius, nomen habens meriti.

Filius huic fato nullus, sed lege suorum

      A patria sumpsit qui regeret patriam.

 

Marcus Antoninus

110

Post Marco tutela datur, qui scita Platonis

      Flexit ad imperium, patre Pio melior.

Successore suo moriens sed principe prauo,

      Hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.

 

Commodus

Commodus insequitur pugnis maculosus harenae,

115

      Thraecidico princeps bella mouens gladio.

Eliso tandem persoluit gutture poenas,

      Criminibus fassus matris adulterium.

 

Heluius Pertinax

Helui, iudicio et consulto lecte senatus,

      Princeps decretis prodere, non studiis.

120

Quod doluit male fida cohors, errore probato,

      Curia quod castris cesserat imperio.

 

Didius Iulianus

Di bene, quod sceleris Didius non gaudet opimis

      Et cito peiuro praemia adempta seni.

Tuque, Seuere pater, titulum ne horresce nouantis:

125

      Non rapit imperium uis tua, sed recipit.

 

Seuerus Pertinax

Impiger egelido mouet arma Seuerus ab Histro,

      Vt parricidae regna adimat Didio.

Punica origo illi, sed qui uirtute probaret

      Non obstare locum, cui ualet ingenium.

 

Bassianus Antoninus siue Caracalla

130

Dissimilis uirtute patri et multo magis illi

      Cuius adoptiuo nomine te perhibes,

Fratris morte nocens, punitus fine cruento,

      Irrisu populi tu, Caracalla, magis.

 

Opilius Macrinus

Principis hinc custos sumptum pro Caesare ferrum

135

      Vertit in auctorem caede Macrinus iners.

Mox cum prole ruit. grauibus pulsare querellis

      Cesset perfidiam: quae patitur meruit.

 

Antoninus Heliogabalus

Tune etiam Augustae sedis penetralia foedas,

      Antoninorum nomina falsa gerens?

140

* * * * *