Cedere quae lato nescit fera saucia ferro
Armatique urget tela cruenta uiri,
Quam grandis paruo patitur sub uulnere mortem
Et solam leti uim probat esse manum!
5
Mirantur casusque nouos subitasque ruinas
< . . .>
Nec contenta ictos letaliter ire per artus
Coniungit mortes una sagitta duas.
Plurima communi pereunt sic fulminis ictu;
10
Haec quoque de caelo uulnera missa putes.
De fera a Caesare interfecta p¹ manus rec.
codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
p¹ = Perugia, Biblioteca Comunale Augusta I 102 (1470-1472)
Z = consensus C K M
Hoc carmen in T olim extabat, teste Vineto