Ausonius epigrammata 1 = epigr. 2 Schenkl = epigr. 25 Peiper = epigr. 25 Prete = epigr. 1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Commendatio codicis

Est quod mane legas, est et quod uespere. laetis

     Seria miscuimus, temperie ut placeant.

Non unus uitae color est nec carminis unus

      Lector: habet tempus pagina quaeque suum.

5

Hoc mitrata Venus probat, hoc galeata Minerua,

     Stoicus has partes, has Epicurus amat.

Salua mihi ueterum maneat dum regula morum,

     Ludat permissis sobria Musa iocis.

Commendatio codicis B

codices
B = Bruxelles, Bibliothèque Royale «Albert Ier» 5369/73 (saec.XI/1)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
Z = consensus C K M

B solus epigramma integrum habet; tantum versus 6-8 in C K M stant, quibus Avantius “nostra simul certant variis epigrammata nugis” praemisit.q pro versibus 1-4 “est iocus in nostro, sunt seria multa libello” habet; similiter “est iocus in nostris, sunt seria multa libellis” Vinetus.