Ausonius precationes variae 3

Other sections


Precatio kal. Ianuariis

 

Anne, bonis coepte auspiciis, felicia cernis

Consulis Ausonii primordia; prome coruscum,

Sol aeterne, caput solitoque illustrior almo

Lumine purpureum iubar exsere lucis eoae.

5

Anne, pater rerum quas Iani mense bifrontis

Voluis in hibernum glaciali fine Decembrem,

Anne, ueni et festum ueteri nouus adice Ianum.

Sollemnes peruade uias bissenaque mundo

Curricula aequatis uarians per tempora signis

10

Praecipitem aeterna perfer uertigine cursum,

Sic prono raptate polo, contraria Phoebus

Vt momenta ferat seruata parte dierum

Et nouus hiberno reparet sua lumina pulsu.

Menstrua terdecies redeunt dum cornua lunae,

15

Exortus obitusque manu uoluente rotabis,

Legitimum Phoebi cohibens per signa meatum.