Ausonius precationes variae 2

Other sections


Precatio consulis designati

 

Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol,

Consulis Ausonii Latiam uisure curulem.

Ecquid ab Augusta nunc maiestate secundum

Quod mireris habes? Roma illa domusque Quirini

5

Et toga purpurei rutilans praetexta senati

Hoc capite aeternis signat sua tempora fastis.

6a

<Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol.>

Anne, bonis coepte auspiciis, da uere salubri

Apricas uentorum animas, da roscida Cancro

Solstitia et gelidum Borean Septembribus horis.

10

Mordeat autumna frigus subtile pruina

Et tenuata modis cesset mediocribus aestas.

11a

<Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol.>

Sementem notus umificet, sit bruma niualis,

Dum pater antiqui renouatur Martius anni.

Spiret odorato florum noua gratia Maio,

15

Iulius et segetes coquat et mare temperet euris,

Sirius ardentem non augeat igne Leonem;

Discolor arboreos uariet Pomona sapores,

Mitiget autumnus, quod maturauerit aestas,

Et genialis hiems parta sibi dote fruatur.

19a

<Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol.>

20

Pacem mundus agat nec turbida sidera regnent:

Nulla tuos, Gradiue, offendat stella penates

Quae non aequa tibi, non Cynthia, non celer Arcas

Finitimus terris, non tu, Saturne, supremo

Vltime circuitu; procul a Pyroente remotus

25

Tranquillum properabis iter. uos comminus ite,

Stella salutigeri Iouis et Cythereie Vesper;

Nonnumquam hospitibus facilis Cyllenius adsit.

Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol.

Hostibus edomitis, qua Francia mixta Suebis

30

Certat ad obsequium Latiis ut militet armis,

Qua uaga Sauromates sibi iunxerat agmina Chuni,

Quaque Getes sociis Histrum assultabat Alanis

(Hoc mihi praepetibus Victoria nuntiat alis),

Iam uenit Augustus, nostros ut comat honores,

35

Officio exornans quos participare cupisset.

Iane ueni, nouus anne, ueni, renouate ueni Sol.

Aurea uenturo, Sol, porrige gaudia Iano:

Fascibus Ausonii succedet Caesar in annum,

Quintam Romulei praetextam habiturus honoris.

40

Ecce ubi se cumulat mea purpura (mitibus audi

Auribus hoc, Nemesis) post me dignatur oriri

Augustus consul; plus quam conferre uidetur

Me sibi, qui iussit nostros praecedere fasces.

Iane ueni, nouus anne ueni, renouate ueni Sol,

45

Coge secuturos bis sena per ostia menses.

Tu tropicum solido da cedere, rursus et illum

Terga dare, ut duplex tropico uarietur ab astro

Et quater a ternis properet mutatio signis.

Aestiuos impelle dies brumamque morantem

50

Noctibus acceleret promissus Caesaris annus.

Illum ego si cernam, tum terque quaterque beatus,

Tunc ero bis consul, tunc tangam uertice caelum.