Ausonius precationes variae 1

Other sections


Phoebe potens numeris, praeses Tritonia bellis,

Tu quoque ab aerio praepes Victoria lapsu,

Come serenatam duplici diademate frontem

Serta ferens quae dona togae, quae praemia pugnae.

5

Bellandi fandique potens Augustus honorem

Bis meret, ut geminet titulos qui proelia Musis

Temperat et Geticum moderatur Apolline Martem.

Arma inter Chunosque truces furtoque nocentes

Sauromatas, quantum cessat de tempore belli,

10

Indulget Clariis tantum inter castra Camenis.

Vix posuit uolucres, stridentia tela, sagittas,

Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit

Et commutata meditatur harundine carmen,

Sed carmen non molle modis: bella horrida Martis

15

Odrysii Thressaeque uiraginis arma retractat.

Exulta, Aeacide, celebraris uate superbo

Rursum Romanusque tibi contingit Homerus.