Ausonius Cupido cruciatus


Aeris in campis, memorat quos Musa Maronis,

Myrteus amentes ubi lucus opacat amantes,

Orgia ducebant heroides et sua quaeque,

Vt quondam occiderant, leti argumenta gerebant,

5

Errantes silua in magna et sub luce maligna

Inter harundineasque comas grauidumque papauer

Et tacitos sine labe lacus, sine murmure riuos;

Quorum per ripas nebuloso lumine marcent

Fleti, olim regum et puerorum nomina, flores,

10

Mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus

Et Crocus auricomans et murice pictus Adonis

Et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas.

Omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis

15

Rursus in amissum reuocant heroidas aeuum.

14

Exercent memores obita iam morte dolores:

Fulmineos Semele decepta puerpera partus

Deflet et ambustas lacerans per inania cunas

Ventilat ignauum simulati fulguris ignem.

Irrita dona querens, sexu gauisa uirili,

20

Maeret in antiquam Caenis reuocata figuram.

Vulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam

Diligit et percussa manum. fert fumida testae

Lumina Sestiaca praeceps de turre puella,

Et de nimboso saltum Leucate minatur

25

* * * * *

26

Harmoniae cultus Eriphyle maesta recusat,

Infelix nato nec fortunata marito.

Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae

Picturarum instar tenui sub imagine uibrat:

30

Pasiphae niuei sequitur uestigia tauri,

Licia fert glomerata manu deserta Ariadne,

Respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.

Haec laqueum gerit, haec uanae simulacra coronae;

Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuuencae.

35

Praereptas queritur per inania gaudia noctes

Laodamia duas, uiui functique mariti.

Parte truces alia strictis mucronibus omnes

Et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa:

Coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem.

40

Errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa

Endymioneos solita affectare sopores,

Cum face et astrigero diademate Luna bicornis.

Centum aliae ueterum recolentes uulnera amorum

Dulcibus et maestis refouent tormenta querellis.

45

Quas inter medias furuae caliginis umbram

Dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.

Agnouere omnes puerum memorique recursu

Communem sensere reum, quamquam umida circum

Nubila et auratis fulgentia cingula bullis

50

Et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem.

Agnoscunt tamen et uanum uibrare uigorem

Occipiunt hostemque unum loca non sua nactum,

Cum pigros ageret densa sub nocte uolatus,

Facta nube premunt; trepidantem et cassa parantem

55

Suffugia in coetum mediae traxere cateruae.

Eligitur maesto myrtus notissima luco,

Inuidiosa deum poenis. cruciauerat illic

Spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin.

Huius in excelso suspensum stipite Amorem

60

Deuinctum post terga manus substrictaque plantis

Vincula maerentem nullo moderamine poenae

Afficiunt. reus est sine crimine, iudice nullo

Accusatur Amor. se quisque absoluere gestit,

Transferat ut proprias aliena in crimina culpas.

65

Cunctae exprobrantes tolerati insignia leti

Expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis

Vt quo quaeque perit studeat punire dolore.

Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem

Ingerit, illa cauos amnes rupemque fragosam

70

Insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.

Nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur

Stridentes nullo igne faces. rescindit adultum

Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque pauentem

Gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci.

75

Quaedam ignoscentum specie ludibria tantum

Sola uolunt, stilus ut tenuis sub acumine puncti

Eliciat tenerum, de quo rosa nata, cruorem

Aut pubi admoueant petulantia lumina lychni.

Ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae

80

Alma Venus tantos penetrat secura tumultus.

Nec circumuento properans suffragia nato

Terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris

Ancipites furias natique in crimina confert

Dedecus ipsa suum, quod uincula caeca mariti

85

Deprenso Mauorte tulit, quod pube pudenda

Hellespontiaci ridetur forma Priapi,

Quod crudelis Eryx, quod semiuir Hermaphroditus.

Nec satis in uerbis: roseo Venus aurea serto

Maerentem pulsat puerum et grauiora pauentem.

90

Olli purpureum mulcato corpore rorem

Sutilis expressit crebro rosa uerbere, quae iam

Tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.

Inde truces cecidere minae uindictaque maior

Crimine uisa suo, Venerem factura nocentem.

95

Ipsae intercedunt heroides et sua quaeque

Funera crudeli malunt ascribere fato.

Tum grates pia mater agit cessisse dolentes

Et condonatas puero dimittere culpas.

Talia nocturnis olim simulacra figuris

100

Exercent trepidam casso terrore quietem.

Quae postquam multa perpessus nocte Cupido

Effugit, pulsa tandem caligine somni

Euolat ad superos portaque euadit eburna.