Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium 20 = XVI.21 Schenkl = V.20 Peiper = IV.20 Prete = VI.2.20 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Staphylius rhetor ciuis Auscius

 

Hactenus obseruata mihi lex commemorandi

      Ciues, siue domi seu docuere foris.

Externum sed fas coniungere ciuibus unum

      Te, Staphyli, genitum stirpe Nouempopulis.

5

Tu mihi quod genitor, quod auunculus, unus utrumque;

      Alter ut Ausonius, alter ut Arborius,

Grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,

      Historiam callens Liuii et Herodoti.

Omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam

10

      Condit sescentis Varro uoluminibus.

Aurea mens, uox suada tibi, tum sermo quietus;

     Nec cunctator eras, nec properator eras.

Pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolusque;

     Et placidae uitae congrua meta fuit.

Staphylius Scaliger

Stafilus Charpin

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)

carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9