Ausonius cento nuptialis


Praefatio

Accipite haec animis laetasque aduertite mentes,

Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,

Ambo florentes, genus insuperabile bello:

Tuque prior (nam te maioribus ire per altum

5

Auspiciis manifesta fides), quo iustior alter

Nec pietate fuit nec bello maior et armis,

Tuque puerque tuus, magnae spes altera Romae,

Flos ueterum uirtusque uirum, mea maxima cura,

Nomine auum referens, animo manibusque parentem.

10

Non iniussa cano. sua cuique exorsa laborem

Fortunamque ferent; mihi iussa capessere fas est.

 

Cena nuptialis

Exspectata dies aderat dignisque hymenaeis

Matres atque uiri, iuuenes ante ora parentum

Conueniunt stratoque super discumbitur ostro.

15

Dant famuli manibus lymphas onerantque canistris

Dona laboratae Cereris pinguisque ferinae

Viscera tosta ferunt. series longissima rerum:

Alituum pecudumque genus capreaeque sequaces

Non absunt illic neque oues haedique petulci

20

Et genus aequoreum, dammae ceruique fugaces.

Ante oculos interque manus sunt mitia poma.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

Crateras magnos statuunt Bacchumque ministrant.

Sacra canunt, plaudunt choreas et carmina dicunt.

25

Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos

Obloquitur numeris septem discrimina uocum.

At parte ex alia biforem dat tibia cantum.

Omnibus una quies operum cunctique relictis

Consurgunt mensis, per limina laeta frequentes

30

Discurrunt uariantque uices, populusque patresque,

Matronae, pueri, uocemque per ampla uolutant

Atria; dependent lychni laquearibus aureis.

 

Descriptio egredientis sponsae

Tandem progreditur Veneris iustissima cura,

Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis,

35

Virginis os habitumque gerens, cui plurimus ignem

Subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit,

Intentos uoluens oculos, uritque uidendo.

Illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus

Turbaque miratur matrum. uestigia primi

40

Alba pedis, dederatque comam diffundere uentis.

Fert picturatas auri subtemine uestes,

Ornatus Argiuae Helenae <qualisque uideri>

Caelicolis et quanta solet Venus aurea contra,

Talis erat species, talem se laeta ferebat

45

Ad soceros solioque alte subnixa resedit.

 

Descriptio egredientis sponsi

At parte ex alia foribus sese intulit altis

Ora puer prima signans intonsa iuuenta,

Pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circum

Purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,

50

Et tunicam, molli mater quam neuerat auro:

Os umerosque deo similis lumenque iuuentae.

Qualis, ubi Oceani perfusus Lucifer unda

Extulit os sacrum caelo, sic ora ferebat,

Sic oculos, cursuque amens ad limina tendit.

55

Illum turbat amor figitque in uirgine uultus:

Oscula libauit dextramque amplexus inhaesit.

 

Oblatio munerum

Incedunt pueri pariterque ante ora parentum

Dona ferunt, pallam signis auroque rigentem,

Munera portantes, aurique eborisque talenta

60

Et sellam et pictum croceo uelamen acantho,

Ingens argentum mensis colloque monile

Bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.

Olli serua datur geminique sub ubere nati,

Quattuor huic iuuenes, totidem innuptaeque puellae.

65

Omnibus in morem tonsa coma: pectore summo

Flexilis obtorti per collum circulus auri.

 

Epithalamium utrique

Tum studio effusae matres ad limina ducunt.

At chorus aequalis pueri innuptaeque puellae

Versibus incomptis ludunt et carmina dicunt:

70

"O digno coniuncta uiro, gratissima coniunx,

Sis felix, primos Lucinae experta labores,

Et mater. cape Maeonii carchesia Bacchi.

Sparge, marite, nuces, cinge haec altaria uitta,

Flos ueterum uirtusque uirum: tibi ducitur uxor,

75

Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

Exigat et pulchra faciat te prole parentem.

Fortunati ambo, si quid pia numina possunt;

Viuite felices. dixerunt 'currite' fusis

Concordes stabili fatorum numine Parcae."

 

Ingressus in cubiculum

80

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta

Peruentum, licito tandem sermone fruuntur.

Congressi iungunt dextras stratisque reponunt.

At Cytherea nouas artes et pronuba Iuno

Sollicitat suadetque ignota lacessere bella.

85

Ille ubi complexu molli fauet, atque repente

Accepit solitam flammam lectumque iugalem

* * * * *

"O uirgo, noua mi facies, gratissima coniunx,

Venisti tandem, mea sola et sera uoluptas.

O dulcis coniunx, non haec sine numine diuum

90

Proueniunt. placitone etiam pugnabis amori?"

Talia dicentem iamdudum auersa tuetur

Cunctaturque metu telumque instare tremescit

Spemque metumque inter funditque has ore loquelas:

"Per te, per, qui te talem genuere, parentes,

95

O formose puer, noctem non amplius unam

Hanc tu, oro, solare inopem et miserere precantis.

Succidimus; non lingua ualet, non corpore notae

Sufficiunt uires, nec uox aut uerba sequuntur."

Ille autem, "causas nequiquam nectis inanes",

100

Praecipitatque moras omnes soluitque pudorem.

 

Imminutio

Postquam congressi sola sub nocte per umbram

Et mentem Venus ipsa dedit, noua proelia temptant.

Tollit se arrectum, conantem plurima frustra

Occupat os faciemque, pedem pede feruidus urget.

105

Perfidus alta petens ramum, qui ueste latebat,

Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem

Nudato capite et pedibus per mutua nexis,

Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum,

Eripit a femore et trepidanti feruidus instat.

110

Est in secessu, tenuis quo semita ducit,

Ignea rima micans; exhalat opaca mephitim.

Nulli fas casto sceleratum insistere limen.

Hic specus horrendum: talis sese halitus atris

Faucibus effundens nares contingit odore.

115

Huc iuuenis nota fertur regione uiarum

Et super incumbens nodis et cortice crudo

Intorquet summis adnixus uiribus hastam.

Haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.

Insonuere cauae gemitumque dedere cauernae.

120

Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

Altius ad uiuum persedit uulnere mucro.

Ter sese attollens cubitoque innixa leuauit,

Ter reuoluta toro est; manet imperterritus ille.

Nec mora nec requies, clauumque affixus et haerens

125

Nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

Itque reditque uiam totiens uteroque recusso

Transadigit costas et pectine pulsat eburno.

Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam

Finem aduentabant: tum creber anhelitus artus

130

Aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis,

Labitur exsanguis, destillat ab inguine uirus.

 

Contentus esto, Paule mi,

†lasciua, o Paule, pagina:†

Ridere, nil ultra expeto.