Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium 18 = XVI.19 Schenkl = V.18 Peiper = IV.18 Prete = VI.2.18 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi

 

Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo,

      Aspera quem genetrix urbe, domo pepulit,

Sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit;

      Amissam primum Narbo dedit patriam.

5

Nobilis hic hospes Clarentius indole motus

     Egregiam natam coniugio attribuit;

Mox schola et auditor multus praetextaque pubes

      Grammatici nomen diuitiasque dedit.

Sed numquam iugem cursum fortuna secundat,

10

      Praesertim praui nancta uirum ingenii.

Verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi

      Fata; sat est dictum cuncta perisse simul,

Non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum

     Inter grammaticos praetenuis meriti.

Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi Charpin, Scaliger

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)

carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9