Ausonius Bissula 2

Other sections


Carminis inculti tenuem lecture libellum,

Pone supercilium.

Seria contractis expende poemata rugis:

Nos Thymelen sequimur.

5

Bissula in hoc schedio cantabitur, utque Cratinus

Admoneo ante bibas.

Ieiunis nil scribo; meum post pocula si quis

Legerit hic sapiet.

Sed magis hic sapiat, si dormiat et putet ista

10

Somnia missa sibi.