Leontius grammaticus cognomento Lasciuus
Qui colis laetos hilarosque mores,
Qui dies festos ioca uota ludum,
Annuum functi memora Leonti
Nomine threnum.
5
Iste, Lasciuus patiens uocari,
Nomen indignum probitate uitae
Abnuit numquam, quia gratum ad aures
Esset amicas.
Litteris tantum titulum assecutus,
10
Quantus exili satis est cathedrae,
Possit insertus numero ut uideri
Grammaticorum.
Tu meae semper socius iuuentae,
Pluribus quamuis cumulatus annis,
15
Nunc quoque in nostris recales medullis,
Blande Leonti.
Et iuuat tristi celebrare cura
Flebilem cantum memoris querellae,
Munus ingratum tibi debitumque
20
Carmine nostro.
Lasciuus Graevius ap. Tollium
beatus V
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9