Ausonius commemoratio professorum Burdigalensium 2 = XVI.3 Schenkl = V.2 Peiper = IV.2 Prete = VI.2.2 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Latinus Alcimus Alethius rhetor

 

Nec me nepotes impii silentii

Reum ciebunt, Alcime,

Minusque dignum, non et oblitum ferent

Tuae ministrum memoriae,

5

Opponit unum quem uiris prioribus

Aetas recentis temporis,

Palmae forensis et Camenarum decus,

Exemplar unum in litteris,

Quas aut Athenis docta coluit Graecia

10

Aut Roma per Latium colit.

Moresne fabor et tenorem regulae

Ad usque uitae terminum?

Quod laude clarus, quod paratus litteris

Omnem refugisti ambitum?

15

Te nemo grauior uel fuit comis magis

Aut liberalis indigis,

Danda salute, si forum res posceret,

Studio docendi, si scholam.

Viuent per omnem posterorum memoriam,

20

Quos tu †sacratae famae das

Et Iulianum tu magis famae dabis

Quam sceptra quae tenuit breui.

Sallustio plus conferent libri tui

Quam consulatus addidit.

25

Morum tuorum, decoris et facundiae

Formam dedisti filiis.

Ignosce, nostri laesus obsequio stili:

Amoris hoc crimen tui est,

Quod digna nequiens promere officium colo,

30

Iniuriose sedulus.

Quiesce placidus et caduci corporis

Damnum repende gloria.

Latinus Alcimus Alethius rhetor V

metro iambico V marg.

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)

carmina 16-22 in V, folio 12 abrepto, desunt; editiones antiquiores (Charpin, Vinet, Scaliger) codicum instar habendae sunt. Tantum carmina 20,7-14 et 25,7-10 extant in v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI) et s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9