Ausonius Parentalia 21 = XV.23 Schenkl = IV.21 Peiper = III.21 Prete = VI.1.21 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Attusia Lucana Talisia et Minucius Regulus affines

Notitia exilis nobis, Attusia, tecum,

      Cumque tuo plane coniuge nulla fuit.

Verum tu nostrae soror es germana Sabinae,

     Affinis quoque <tu>, Regule, nomen habes.

5

Sortitos igitur tam cara uocabula nobis

      Stringamus maesti carminis obsequio.

Quamuis Santonica procul in tellure iacentes

      Peruenit ad manes exsequialis honor.

et Minucius Heinsius ap. Peiper

Erminuscius V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)