Ausonius Parentalia 19 = XV.21 Schenkl = IV.19 Peiper = III.19 Prete = VI.1.19 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Namia Pudentilla affinis

Tuque Pudentillam uerbis affare supremis,

      Quae famae curam, quae probitatis habes.

Nobilis haec, frugi proba laeta pudica decora

      Coniugium Sancti iugiter haec habuit.

5

Inuiolata tuens castae praeconia uitae

      Rexit opes proprias, otia agente uiro,

Non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,

     Quod gereret totam femina sola domum.

Heu nimium iuuenis, sed laeta superstite nato

10

      Atque uiro, patiens fata suprema obiit,

Vnanimis nostrae et quondam germana Sabinae

      Et mihi inoffenso nomine dicta soror.

Nunc etiam manes placidos pia cura retractat

      Atque Pudentillam fantis honore colit.

8

gereret Charpin, Scaliger, Tollius, Bipontina, Canal, Peiper, Prete, Lolli, Green, Combeaud, Dräger 2012

generet V

regeret Tollius in app., Schenkl

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)