Ausonius griphus ternarii numeri


Ter bibe uel totiens ternos; sic mystica lex est

Vel tria potanti uel ter tria multiplicanti

Imparibus nouies ternis contexere coebum.

Iuris idem tribus est quod ter tribus, omnia in istis:

5

Forma hominis coepti plenique exactio partus

Quique nouem nouies fati tenet ultima finis.

Tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,

Vesta Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.

Inde trisulca Ioui sunt fulmina, Cerberus inde,

10

Inde tridens triplexque Helenes cum fratribus ouum.

Ter noua Nestoreos impleuit purpura fusos

Et totiens trino cornix uiuacior aeuo;

Quam nouies terni glomerantem saecula tractus

Vincunt aeripedes ter terno Nestore cerui;

15

Tris quorum aetates superat Phoebeius oscen;

Quem nouies senior Gangeticus anteit ales,

Ales cinnameo radiatus tempora nimbo.

Tergemina est Hecate, tria uirginis ora Dianae;

Tris Charites, tria fata, triplex uox, trina elementa.

20

Tris in Trinacria Sirenes et omnia ternae,

Tris uolucres, tris semideae, tris semipuellae,

Ter tribus ad palmam iussae certare Camenis,

Ore manu flatu buxo fide uoce canentes.

Tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres

25

Annorum caelique uices noctisque per umbram

Tergemini uigiles. ter clara instantis Eoi

Signa canit serus deprenso Marte satelles.

Et qui conceptus triplicatae tempore noctis

Iussa quater ternis affixit opima tropaeis.

30

Et lyrici uates numero sunt Mnemonidarum,

Tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi,

Sed Cithaeron totiens ternas ex aere sacrauit

Religione patrum, qui sex spreuisse timebant.

Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,

35

Qualia bis genito Thebis trieterica Baccho.

Tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis

Iuniadae patrio inferias misere sepulcro.

Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,

Qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,

40

Terruit Aoniam, uolucris, leo, uirgo, triformis

Sphinx, uolucris pinnis, pedibus fera, fronte puella.

Trina in Tarpeio fulgent consortia templo.

Humana efficiunt habitacula tergenus artes:

Parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,

45

Et qui supremo comit tectoria cultu.

Hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna:

Hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi.

In physicis tria prima: deus, mundus, data forma.

Tergenus omne genus: genitor, genetrix, generatum.

50

Per trinas species trigonorum regula currit,

Aequilatus uel crure pari uel in omnibus impar.

Tris coit in partes numerus perfectus, ut idem

†congreget et terno† per ter tria dissoluatur.

Tris primus par, impar habet mediumque; sed ipse

55

Vt tris, sic quinque et septem quoque diuidit unus,

Et numero in toto positus sub acumine centri

Distinguit solidos coebo pereunte trientes,

Aequipares dirimens partes ex impare terno.

Et paribus triplex medium, cum quattuor et sex

60

Bisque quaternorum secernitur omphalos idem.

Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:

Sacrum, priuatum, et populi commune quod usquam est.

Interdictorum trinum genus: unde repulsus

Vi fuero aut utrubi fuerit quorumue bonorum.

65

Triplex libertas capitisque minutio triplex.

Trinum dicendi genus est: sublime, modestum,

Et tenui filo. triplex quoque forma medendi,

Cui logos aut methodos cuique experientia nomen,

Et medicina triplex: seruare, cauere, mederi.

70

Tris oratorum cultus: regnata colosso

Quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae,

Et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit

Prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.

Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria: terra, aqua, flamma.

75

Triplex sideribus positus: distantia, forma,

Et modus. et genetrix modulorum musica triplex:

Missa labris, secreta astris, uulgata theatris.

Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu.

Hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.

80

Tris equitum turmae, tria nomina nobiliorum.

Nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.

Geryones triplex, triplex compago Chimaerae.

Scylla triplex, commissa tribus: cane, uirgine, pisce.

Gorgones Harpyiaeque et Erinyes agmine terno

85

Et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,

Quarum tergemini, fatalia carmina, libri,

Quos ter quinorum seruat cultura uirorum.

Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.

Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,

90

Ter decies ternos habeat deciesque nouenos.