Ausonius Parentalia 11 = XV.13 Schenkl = IV.11 Peiper = III.11 Prete = VI.1.11 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Pastor nepos ex filio

Tu quoque maturos, puer immature, dolores

     Irrumpis, maesti luctus acerbus aui,

Pastor, care nepos, spes cuius certa fuit res,

      Hesperii patris tertia progenies.

5

Nomen, quod casus dederat, quia fistula primum

      Pastorale melos concinuit genito,

Sero intellectum uitae breuis argumentum,

     Spiritus afflatis quod fugit e calamis.

Occidis emissae percussus pondere testae,

10

      Abiecit tecto quam manus artificis.

Non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti

      Certa fuit fati, suppositura reum.

Heu, quae uota mihi, quae rumpis gaudia, Pastor!

      Illa meum petiit tegula missa caput.

15

Dignior o nostrae gemeres qui fata senectae

      Et quererere meas maestus ad exsequias.

2

Irrumpis V

en rumpis Heinsius ap. Schenkl

erumpis Schenkl

interrumpisti Peiper

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)