Ausonius eclogae 24

Other sections


De ratione librae

Miraris quicumque manere ingentia mundi

Corpora, sublimi caeli circumdata gyro,

Et tantae nullam moli intercedere labem,

Accipe quod mirere magis. tenuissima tantis

5

Principia et nostros non admittentia uisus

Paruarum serie constant conexa atomorum;

Sed solidum in paruis nullique secabile segmen.

Vnde uigor uiresque manent aeternaque rerum

Mobilitas nulloque umquam superabilis aeuo.

10

Diuinis humana licet componere. sic est

As solidus, quoniam bis sex de partibus aequis

Constat et in minimis paribus tamen una manet uis.

Nam si quid numero minuatur, summa uacillet

Conuulsaeque ruant labefacto corpore partes,

15

Vt medium si quis uellat de fornice saxum

Incumbunt cui cuncta, simul deuexa sequentur

Cetera communemque trahent a uertice lapsum.

Non aliter libra est. si deficit uncia, totus

Non erit as nomenque deunx iam cassus habebit.

20

Nec dextans retinet nomen sextante remoto,

Et dodrans quadrante †satus auctore carebit†

Diuulsusque triens prohibet persistere bessem.

Iam quincunx tibi nullus erit, †si prama reuellas†.

Et semis qui semis erit pereuntibus assis

25

Partibus? et qui, cuius abest pars septima, septunx?

Libra igitur, totum si nulla in parte uacillet.

Ponderis et numeri morumque operumque et aquarum

Libra; nec est modulus, quem non hoc nomine signes.

Telluris, medio quae pendet in aere, libra est

30

Et solis lunaeque uias sua libra cohercet.

Libra dii somnique pares determinat horas,

Libra Caledonios sine litore continet aestus.

Tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.