Ausonius eclogae 23

Other sections


Tempora quae Stilbon uoluat, quae saecula Phaenon,

Quos Pyrois habeat, quos Iuppiter igne benigno

Circuitus, quali properet Venus alma recursu,

Qui Phoeben, quanti maneant Titana labores,

5

Donec consumpto, magnus qui dicitur, anno

Rursus in antiquum ueniant uaga sidera cursum,

Qualia dispositi steterunt ab origine mundi.