Ausonius eclogae 22

Other sections


De aetatibus animantium. Hesiodion

Ter binos deciesque nouem super exit in annos

Iusta senescentum quos implet uita uirorum.

Hos nouies superat uiuendo garrula cornix

Et quater egreditur cornicis saecula ceruus.

5

Alipedem ceruum ter uincit coruus et illum

Multiplicat nouies Phoenix, reparabilis ales.

Quem nos perpetuo decies praeuertimus aeuo,

Nymphae Hamadryades, quarum longissima uita est.

Haec cohibet finis uiuacia fata animantum.

10

Cetera secreti nouit deus arbiter aeui.