Ausonius Parentalia 6 = XV.8 Schenkl = IV.6 Peiper = III.6 Prete = VI.1.6 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Aemilia Hilaria matertera

Tuque gradu generis matertera, sed uice matris

      Affectu nati commemoranda pio,

Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta

      Quod laeta et pueri comis ad effigiem;

5

Reddebas uerum non dissimulanter ephebum,

      More uirum medicis artibus experiens.

Feminei sexus odium tibi semper, et inde

      Creuit deuotae uirginitatis amor,

Quae tibi septenos nouies est culta per annos;

10

      Quique aeui finis, ipse pudicitiae.

Haec, quia uti mater monitis et amore fouebas,

      Supremis reddo filius exsequiis.

9

Quae Charpin

qua V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)