Ausonius Parentalia 3 = XV.5 Schenkl = IV.3 Peiper = III.3 Prete = VI.1.3 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Aemilius Magnus Arborius auunculus

Culta mihi est pietas patre primum et matre uocatis;

     Diceris (et rea fit) tertius, Arborius,

Quem primum memorare nefas mihi patre secundo,

      Rursum non primum ponere paene nefas.

5

Temperies adhibenda ...

     Ante alios, quamquam patre secundus eris.

Tu frater genetricis et unanimis genitori

     Et mihi, qui fueris quod pater et genetrix;

Qui me lactantem, puerum, iuuenemque uirumque

10

      Artibus ornasti quas didicisse iuuat.

Te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,

      Te Narbonensis Gallia praeposuit,

Ornasti cuius Latio sermone tribunal

      Et fora Hiberorum quaeque Nouempopulis.

15

Hinc tenus Europam fama crescente, petito

      Constantinopolis rhetore te uiguit.

Tu per mille modos, per mille oracula fandi

      Doctus, facundus, tu celer atque memor.

Tu, postquam primis placui tibi traditus annis,

20

      Dixisti nato me satis esse tibi;

Me tibi, me patribus clarum decus esse professus,

      Dictasti fatis uerba notanda meis.

Ergo uale Elysiam sortitus, auuncule, sedem:

      Haec tibi de Musis carmina libo tuis.

1

et Charpin

tum V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)