Ausonius Parentalia 1 = XV.3 Schenkl = IV.1 Peiper = III.1 Prete = VI.1.1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Iulius Ausonius pater

Primus in his pater Ausonius, quem ponere primum,

      Etsi cunctetur filius, ordo iubet.

Cura dei, placidae functus quod honore senectae

     Vndecies binas uixit Olympiadas;

5

Omnia quae uoluit qui prospera uidit; eidem

      Optauit quicquid, contigit ut uoluit

Non quia fatorum nimia indulgentia, sed quod

      Tam moderata illi uota fuere uiro;

Quem sua contendit septem sapientibus aetas,

10

      Quorum doctrinam moribus excoluit,

Viueret ut potius quam diceret arte sophorum,

      Quamquam et facundo non rudis ingenio,

Praeditus et uitas hominum ratione medendi

      Porrigere et fatis amplificare moras.

15

Inde et perfunctae manet haec reuerentia uitae,

      Aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:

Vt nullum Ausonius quem sectaretur habebat,

      Sic nullum qui se nunc imitetur habet.

4

Olympiadas Charpin

olympiadus V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)