Ausonius eclogae 19

Other sections


De ambiguitate eligendae uitae

Quod uitae sectabor iter, si plena tumultu

Sunt fora, si curis domus anxia, si peregrinos

Cura domus sequitur, mercantem si noua semper

Damna manent, cessare uetat si turpis egestas,

5

Si uexat labor agricolam, mare naufragus horror

Infamat, poenaeque graues in caelibe uita

Et grauior cautis custodia uana maritis,

Sanguineam si Martis opus, si turpia lucra

Faenoris et uelox inopes usura trucidat?

10

Omne aeuum curae, cunctis sua displicet aetas.

Sensus abest paruis lactantibus et puerorum

Dura rudimenta et iuuenum temeraria pubes.

Afflictat fortuna uiros per bella, per aequor,

Irasque insidiasque catenatosque labores

15

Mutandos semper grauioribus. ipsa senectus

Exspectata diu uotisque optata malignis

Obicit innumeris corpus lacerabile morbis.

Spernimus in commune omnes praesentia; quosdam

Constat nolle deos fieri. Iuturna reclamat:

20

"Quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est

Condicio?" sic Caucasea sub rupe Prometheus

Testatur Saturnigenam nec nomine cessat

Incusare Iouem, data sit quod uita perennis.

Respice et ad cultus animi. sic nempe pudicum

25

Perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.

At contra illecebris maculosam degere uitam

Quem iuuat, aspiciat poenas et crimina regum,

Tereos incesti uel mollis Sardanapalli.

Perfidiam uitare monent tria Punica bella,

30

Sed prohibet seruare fidem deleta Saguntos.

Viue et amicitias semper cole; crimen ob istud

Pythagoreorum periit schola docta sophorum.

Hoc metuens igitur nullas cole; crimen ob istud

Timon Palladiis olim lapidatus Athenis.

35

Dissidet ambiguis semper mens obuia uotis,

Nec uoluisse homini satis est; optata recusat.

Esse in honore placet; mox paenitet et dominari

Vt possint, seruire uolunt. idem auctus honore

Inuidiae obicitur. pernox est cura disertis;

40

Sed rudis ornatu uitae caret. esto patronus

Et defende reos; sed gratia rara clientis.

Esto cliens; grauis imperiis persona patroni.

Exercent hunc uota patrum; mox aspera curis

Sollicitudo subit. * *

* * contemnitur orba senectus

45

Et captatoris praeda est heredis egenus.

Vitam parcus agas; auidi lacerabere fama.

Et largitorem grauius censura notabit.

Cuncta tibi aduersis contraria casibus. ergo

Optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt

50

Non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.