Ausonius eclogae 17

Other sections


De aerumnis Herculis

Prima Cleonaei tolerata aerumna leonis.

Proxima Lernaeam ferro et face contudit hydram.

Mox Erymantheum uis tertia perculit aprum.

Aeripedis quarto tulit aurea cornua cerui.

5

Stymphalidas pepulit uolucres discrimine quinto.

Threiciam sexto spoliauit Amazona balteo.

Septima in Augei stabulis impensa laboris.

Octaua expulso numeratur adorea tauro.

In Diomedeis uictoria nona quadrigis.

10

Geryone exstincto decimam dat Hiberia palmam.

Vndecimo mala Hesperidum destricta triumpho.

Cerberus extremi suprema est meta laboris.