Ausonius genethliacos = XIV Schenkl = epist. 21 Peiper = VI Prete = epist. ad suos 4 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023


Ausonius auus Ausonio nepoti

 

Carmina prima tibi cum iam puerilibus annis

Traderet assidui permulcens cura magistri

Imbueretque nouas aures sensusque sequaces,

Vt respondendas docili quoque murmure uoces

5

Emendata rudi perferret lingua palato,

Addidimus nil triste senes, ne cura monendi

Laederet aut dulcis gustus uitiaret amaris.

At modo cum motu uigeas iam puberis aeui

Fortiaque a teneris possis secernere et ipse

10

Admonitor morumque tibi fandique uideri,

Accipe non praecepta quidem, sed uota precantis

Et gratantis aui festum ad sollemne nepotis.

<. . .>

13

Annuit ut reducem fatorum ab fine senectam

Sospes agam festumque diem dubitataque cernam

15

Sidera, deposito prope conclamatus in aeuo.

Hoc, mellite nepos, duplicato faenore partum

Natali accedente tuo, munusque salutis

Plenius hoc nostrae, quod iam tibi puberis aeui

Crescit honos iuuenemque senex iam cerno nepotem.

20

Sexta tibi haec primo remeat trieteris ab anno,

Septembres notis referens natalibus idus.

Idus alma dies, geniis quoque culta deorum:

Sextiles Hecate Latonia uindicat idus,

Mercurius Maias, superorum adiunctus honori.

25

Octobres olim genitus Maro dedicat idus.

Idus saepe colas bis senis mensibus omnes,

Ausonii quicumque mei celebraueris idus.

Vale, nepos dulcissime.

Ausonius auus Ausonio nepoti V

genethliacos eiusdem ad eundem H

incipit eiusdem decimi magni ausonii genethliacos ad eundem ausonium nepotem P

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
Y = consensus V P H