Ausonius eclogae 15

Other sections


Quod idem qui sacri agones sunt et funebres ludi habeantur

Tantalidae Pelopi maestum dicat Elis honorem.

Archemori Nemeaea colunt quinquennia Thebae.

Isthmia defuncto celebrata Palaemone notum.

Pythia placando Delphi statuere draconi.