Ausonius eclogae 14

Other sections


De auctoribus agonum

Primus Olympiacae sacrauit festa coronae

Iuppiter Argiui stadia ad longissima circi.

Proximus Alcides Nemeae sacrauit honorem.

[Haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis.]

5

Isthmia Neptuno data sunt et Pythia Phoebo.

[Ancipiti cultu diuorum hominumque sepultis.]