Ausonius eclogae 13

Other sections


De locis agonum

Prima Ioui magno celebrantur Olympia Pisae,

Parnasus Clario sacrauit Pythia Phoebo.

Isthmia Portuno bimarisque dicata Corinthos.

Archemori Nemeaea colunt funebria Thebae.