Ausonius eclogae 11

Other sections


De temporibus

Et ternos menses et tempora quattuor anni

Quattuor ista tibi subiecta monosticha dicent.

Martius, Aprilis, Maius sunt tempora ueris.

Iulius, Augustus nec non et Iunius aestas.

5

Septembri Octobri autumnat totoque Nouembri.

Brumales Ianus, Februarius atque December.