Ausonius eclogae 9

Other sections


In quo mense quod signum sit ad cursum solis

Principium Iani sancit tropicus Capricornus.

Mense Numae medio solidi stat sidus Aquari.

Procedunt duplices in Martia tempora Pisces.

Respicis Apriles, Aries Phrixee, kalendas.

5

Maius Agenorei miratur cornua Tauri.

Iunius aequatos caelo uidet ire Laconas.

Solstitio ardentis Cancri fert Iulius astrum.

Augustum mensem Leo feruidus igne perurit.

Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat,

10

Aequat et October sementis tempore Libram.

Scorpios hibernum praeceps iubet ire Nouembrem.

Terminat Arquitenens medio sua signa Decembri.