Libellum quem ad nepotulum meum, sororis tuae filium, instar protreptici luseram uenturus ipse praemisi legendum. hoc enim malui quam ipse recitare, esset ut tibi censura liberior, quae duabus causis impediri solet: quod aures nostras audita uelocius quam lecta praetereunt et quod sinceritas iudicandi praesentia recitantis oneratur. nunc tibi utrumque integrum est, quia et legenti libera mora est et iudicaturo non obstat nostri uerecundia. Sed heus tu, fili dulcissime, habeo quod admoneam. si qua tibi in his uersiculis uidebuntur (nam uereor ut multa sint) fucatius concinnata quam uerius et plus coloris quam suci habere, ipse sciens fluere permisi, uenustula ut essent magis quam forticula, instar uirginum, ‘quas matres student demissis umeris esse, uincto pectore, ut graciles sient’. nosti cetera. superest igitur ut dicas, ‘quid moraris iudicationem meam de eo quod ipse pronuntias esse mendosum?’ dicam scilicet me huiusmodi uersibus foris erubescere, sed intra nos minus uerecundari. Namque ego haec annis illius magis quam meis scripsi aut fortasse et meis: δίς παῖδες οἱ γέροντες. Ad summam, ualeat austeritas tuas; mihi cum infante ratio est. uale, fili dulcissime.
Sunt etiam Musis sua ludicra; mixta Camenis
Otia sunt, mellite nepos, nec semper acerbi
Exercet pueros uox imperiosa magistri,
Sed requie studiique uices rata tempora seruant.
5
Et satis est puero memori legisse libenter
Et cessare licet; Graio schola nomine dicta est
Iusta laboriferis tribuantur ut otia musis.
Quo magis alternum certus succedere ludum
Disce libens; longum delenitura laborem
10
Interualla damus. studium puerile fatiscit
Laeta nisi austeris uarientur, festa profestis
Disce libens, tetrici nec praeceptoris habenas
Detestere, nepos. numquam horrida forma magistri
Ille licet tristis senio nec uoce serenus
15
Aspera contractae minitetur iurgia frontis;
Numquam immanis erit, placida suetudine uultus
Qui semel imbuerit. rugas nutricis amabit
Qui refugit matrem; pappos auiasque trementes
Anteferunt patribus seri, noua cura, nepotes.
20
Sic neque Peliaden terrebat Chiron Achillem
Thessalico permixtus equo, nec pinifer Atlans
Amphitryoniaden puerum, sed blandus uterque
Mitibus alloquiis teneros mulcebat alumnos.
Tu quoque ne metuas, quamuis schola uerbere multo
25
Increpet et truculenta senex gerat ora magister:
Degeneres animos timor arguit. at tibi consta
Intrepidus, nec te clamor plagaeque sonantes
Nec matutinis agitet formido sub horis.
Quod sceptrum uibrat ferulae, quod multa supellex
30
Virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta,
Quod feruent trepido subsellia uestra tumultu,
Pompa loci et uani fucatur scaena timoris.
Haec olim genitorque tuus genetrixque secuti
Securam placido mihi permulsere senectam.
35
Tu senium, quodcumque superlabentibus annis
Fata dabunt, qui nomen aui geris, indole prima
Prime nepos, uel re uel spe mihi porge fruendum.
Nunc ego te puerum, mox in iuuenalibus annis,
Iamque uirum cernam, si fors ita iusserit; aut si
40
Inuidia est, sperabo tamen, nec uota fatiscent,
Vt patris utque mei non immemor ardua semper
Praemia Musarum cupias facundus et olim
Hac gradiare uia, qua nos praecessimus et cui
Proconsul genitor, praefectus auunculus instant.
45
Perlege, quodcumque est memorabile; prima monebo.
Conditor Iliados et amabilis orsa Menandri
Euoluenda tibi; tu flexu et acumine uocis
Innumeros numeros doctis accentibus effer
Affectusque impone legens; distinctio sensum
50
Auget et ignauis dant interualla uigorem.
Ecquando ista meae contingent dona senectae?
Quando oblita mihi tot carmina totque per aeuum
Conexa historiae, soccos aulaeaque regum
Et melicos lyricosque modos profando nouabis
55
Obductosque seni facies puerascere sensus?
Te praeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
Altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.
Tu quoque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
Comis et astricto percurris pulpita socco,
60
Ad noua uix memorem diuerbia coge senectam.
Iam facinus, Catilina, tuum, Lepidique tumultum,
Ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romae
Orsus bis senos seriem conecto per annos;
Iam lego ciuili mixtum Mauorte duellum,
65
Mouit quod socio Sertorius exul Hibero.
Nec rudis haec auus admoneo, sed mille docendo
Ingenia expertus. multos lactantibus annis
Ipse alui gremioque fouens et murmura soluens
Eripui tenerum blandis nutricibus aeuum.
70
Mox pueros molli monitu et formidine leni
Pellexi, ut mites peterent per acerba profectus,
Carpturi dulcem fructum radicis amarae.
Idem uesticipes motu iam puberis aeui
Ad mores artesque bonas fandique uigorem
75
Produxi, quamquam imperium ceruice negarent
Ferre nec insertis praeberent ora lupatis.
Ardua temperies, dura experientia, rarus
Euentus, longo rerum spectatus ab usu,
Vt regat indocilem mitis censura iuuentam:
80
Quae tolerata mihi, donec iam aerumna iuuaret
Leniretque usu bona consuetudo laborem,
Donec ad Augustae pia munera disciplinae
Accirer uarioque accingerer auctus honore,
Aurea cum parere mihi palatia iussum.
85
Absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem.
Praesedi imperio, dum praetextatus in ostro
Et sceptro et solio praefert sibi iura magistri
Maioresque putat nostros Augustus honores.
Quos mox sublimi maturus protulit auctu
90
Quaestor ut Augustis patri natoque crearer,
Vt praefecturam duplicem sellamque curulem,
Vt trabeam pictamque togam, mea praemia, consul
Induerem fastisque meis praelatus haberer.
His ego quaesiui meritum quam grande nepoti
95
Consul auus, lumenque tuae praeluceo uitae.
Quamuis et patrio iamdudum nomine clarus
Posses ornatus, posses oneratus haberi,
Accessit tamen ex nobis honor inclitus; hunc tu
Effice ne sit onus, per te ut conixus in altum
100
Conscendas speresque tuos te consule fasces.
Ausonius Hesperio filio
incipit protrepticus ad nepotem. Ausonius Hesperio filio V
incipit epistula ad esperium filium P
Ausonius Hesperio filio salutem H
incipit protrepticus. Ausonio Hesperio filio C K L
incipit protrepticus. Ausonio Hesperio filio suo T Girardini
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
Y = consensus V P H
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T
E = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 18275 (1140-1160) tantum vv. 1-17