Ausonius eclogae 8

Other sections


Ratio dierum anni uertentis

Nonaginta dies et quattuor ac medium sol

Conficit, a tropico in tropicum dum permeat astrum,

Octipedem in Cancrum Phrixeo ab Ariete pergens.

Hoc spatio aestiui pulsusque et meta diei.

5

Semidiemque duosque dies deciesque nouenos

A Cancro in Chelas aequatae tempora noctis

Atque dii cursu peragit sol aureus alto,

Autumni aestatisque simul confinia miscens.

Vnde autumnales transcurrens ordine menses

10

Ad tropicum pergit signum gelidi Capricorni,

Octo dies decies octonis insuper addens

Quadrantemque diei, quinto qui protinus anno

Mense Numae extremo nomen capit embolimaei.

Inde ad Agenorei festinans cornua Tauri,

15

Scandit Lanigeri tropicum sol aureus astrum,

Nonaginta dies decreto fine coercens.

Hic tibi circus erit semper uertentibus annis

Ter centum ac senis decies et quinque diebus.