Ausonius eclogae 7

Other sections


Quotae kalendae sint mensuum singulorum

Post idus, quas quisque suas habet ordine mensis,

Diuersae numero redeunt uariante kalendae,

Dum * * rursumque iterumque uocantur,

Vt tandem optati procedant temporis ortu.

5

Ter senis unoque die genialia festa

Porrigit ut Ianum arcessat noua bruma morantem.

Hoc numero mensisque Numae redit autumnique

Principium referens Bacchi September alumnus.

Iulius et Maius positusque in fine December

10

Octoberque die reuocantur tardius uno.

Inde die redeunt minus uno quattuor ultra,

Quos numero adiciam, Sextilis, Iunius atque

Aprilis, post quos paenultima meta Nouember.

Ter quinis unoque die, Iunonie Mauors,

15

Vt redeas referasque exordia prima cieris.

[Hoc numero ad plenum uertens reparabitur annus.]