Ausonius eclogae 6

Other sections


Quo mense quotae nonae uel idus sint

At nonas modo quarta aperit, modo sexta refert lux.

Sexta refert Mai Octobris Martisque recursu

Et qui solstitio sua tempora Iulius infert.

Cetera pars mensum quartis est praedita nonis:

5

Omnes uero idus octaua luce recurrunt.